- GAULUS
- GAULUSFesto navigii genus pene rotundum. Hesych. Γαῦλοι τὰ ποιμενικὰ τοῦ γάλακτος ἀγγεῖα καὶ τὰ φοινικικὰ πλοῖα, Gauli pasiorum, quibus lac excipiunt, vasa, item Phoenicia naulgia. Idem Hesych. Pollux et Suid. Achen. l. XI. p. 500. inter vasa reponunt. Plaut. Rud. Act. 5. sc. 2. v. 32. in pocula. Varinus praedatorii navigii speciem esse dicit, quae et Liburnica vocetur. Didonium navigii genus facit Callimach.Κυπρόθι Σιδόνιός με κατήγαγεο ενθάδε γαῦλος,E' Cypro Sidonius me deduxit huc gaulus.Utique Hebraeis Gap desc: Hebrew lecythus est, vel, ut Iudaei docent, erat vas amplum, concavum et rotundum in formam lenticularem. Vide zachar. c. 4. v. 2. et 3. At Gap desc: Hebrew sive gole etiam discedentem in aliam regionem, vagum, vide 2. Sam. c. 15. v. 14. Hinc navis dici potuit, quae maria sulcar, in alias regiones discedit, vel etiam per aquas vagatur Nam et Gap desc: Hebrew et Chaldaeis Gap desc: Hebrew aquarum scaturiginem notat. Iac. Oisel. Not. in A. Gell. l. 10. c. 25. Vide quoque supra Buttis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.